"In the inward man dwells truth."

— St. Augustine (354-430)


Work Title
Date
388-391
Metaphor
"In the inward man dwells truth."
Metaphor in Context
Do not go outward; return within yourself. In the inward man dwells truth.
(XXXIX.72)

[rel 72] quid igitur restat unde non possit anima recordari primam pulchritudinem quam reliquit, quando de ipsis suis uitiis potest ita enim sapientia dei pertendit usque in finem fortiter. ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit, ita illa bonitas a summo ad extremum nulli pulchritudini, quae ab ipso solo esse posset, inuidit, ut nemo ab ipsa ueritate deiciatur qui non excipiatur ab aliqua effigie ueritatis. quaere in corporis uoluptate quid teneat, nihil aliud inuenies quam conuenientiam. nam si resistentia pariunt dolorem, conuenientia pariunt uoluptatem. recognosce igitur quae sit summa conuenientia. noli foras ire, in te ipsum redi. in interiore homine habitat ueritas, et si tuam naturam mutabilem inueneris, transcende et te ipsum. sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere. illuc ergo tende unde ipsum lumen rationis accenditur. quo enim peruenit omnis bonus ratiocinator nisi ad ueritatem cum ad se ipsam ueritas non utique ratiocinando perueniat, sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit. uide ibi conuenientiam qua superior esse non possit, et ipse conueni cum ea. confitere te non esse quod ipsa est. siquidem se ipsa non quaerit, tu autem ad eam quaerendo uenisti, non locorum spatio sed mentis affectu, ut ipse interior homo cum suo inhabitatore non infima et carnali, sed summa et spiritali uoluptate conueniat.
Provenance
Reading Charles Taylor's Sources of the Self. Cambridge, MA: Harvard UP, 1989. p. 129
Theme
Inwardness
Date of Entry
01/13/2004
Date of Review
03/23/2009

The Mind is a Metaphor is authored by Brad Pasanek, Assistant Professor of English, University of Virginia.