"celas etiam ut ita dixerim, speculum mentis [mirror of mind] tuae, ubi te omnis aetas ventura possit inspicere."
— Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus(c. 484/490 - c. 585)
Work Title
Date
537, 1533
Metaphor
"celas etiam ut ita dixerim, speculum mentis [mirror of mind] tuae, ubi te omnis aetas ventura possit inspicere."
Metaphor in Context
Proinde, quod salva fide, qua frueris, dissimulare non poteris, tanta regum beneficia, si pateris ignorari, frustra maluisti benigna festinatione concedi. noli, quaesumus, in obscurum silentii revocare, qui te dicente meruerunt illustres dignitates accipere. tu enim illos assumpsisti vera laude describere et quodam modo historico colore depingere. quos si celebrandos posteris tradas, abstulisti, consuetudine maiorum, morientibus decenter interitum. Deinde mores pravos regis auctoritate recorrigis, excedentis audaciam frangis, timorem legibus reddis. et adhuc dubitas edere quod tantis utilitatibus probas posse congruere? celas etiam ut ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas ventura possit inspicere. contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio dispar moribus vix potest inveniri. est ergo ista valde certior arbitrii proles: nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris sui posteritas veracius aestimatur. Dixisti etiam ad commendationem universitatis frequenter reginis ac regibus laudes: duodecim libris Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. cum tibi in illis fuerit secundus eventus, quid ambigis et haec publico dare, qui iam cognosceris dicendi tirocinia posuisse?
Categories
Provenance
Reading E.R. Curtius, European Literature and the Latin Middle Ages (Princeton UP, 1990), 336n.
Citation
First printed in 1533 (Augsburg: Henry Silecus). Text from http://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/varia.praef.shtml
Date of Entry
10/30/2013